Hľadaný výraz: Dan 2,39-43, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
39 Et post te consurget regnum aliud minus te et regnum tertium aliud aereum, quod imperabit universae terrae. 40 Et regnum quartum erit robustum velut ferrum; quomodo ferrum comminuit et domat omnia, et sicut ferrum comminuens conteret et comminuet omnia haec. 41 Porro quia vidisti pedum et digitorum partem testae figuli et partem ferream, regnum divisum erit; et robur ferri erit ei, secundum quod vidisti ferrum mixtum testae ex luto. 42 Et digitos pedum ex parte ferreos et ex parte fictiles, ex parte regnum erit solidum et ex parte contritum. 43 Quod autem vidisti ferrum mixtum testae ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhaerebunt sibi, sicuti ferrum misceri non potest testae.

1

mail   print   facebook   twitter